monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 50, 2
Superbus etenim quisque quo in hac vita plus valet, eo sibi linguae frena audacius relaxat, ut loquatur perversa quaelibet, nullum de verbis suis metuat, istos contumeliis feriat, illos maledictionibus iaculetur. Nonnunquam vero in blasphemiam contra conditorem rapitur, sicut de talibus per Psalmistam dicitur: Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum Unde et dives in igne positus, stillari sibi aquam ex digito Lazari in linguam postulat . Qua ex re intelligitur quia ubi amplius peccaverat, ibi atrocius ardebat. Recte ergo nunc dicitur: Et auferetur Spiritu oris sui, quia eo percussionis sententiam accepit, quo oris sui spiritum sub divina formidine non restrinxit. Sequitur: