monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 43, 3
Erecto collo contra Deum currere est ea quae Creatori displicent cum audacia perpetrare. De quo recte dicitur: Cucurrit, id est, in malo opere obstaculum de adversitate non habuit. De quo adhuc, additur: Et pingui cervice armatus est. Pinguis cervix est opulenta superbia, affluentibus videlicet rebus quasi multis carnibus fulta. Potens igitur iniquus pingui cervice contra Deum armatur, qui, rebus temporalibus tumens contra praecepta veritatis, quasi de magnitudine carnis erigitur. Quid enim paupertas nisi quaedam macies, et quid rerum abundantia nisi pinguedo est vitae praesentis? Pingui ergo cervice se contra Deum erigit qui temporalem abundantiam in superbiam assumit. Habent enim hoc potentes et iniqui proprium, ut, fallacibus divitiis occupati, veras Dei opes negligant; et quanto minus quod verum est inquirunt, tanto amplius falsis divitiis extollantur. Cura etenim multiplex terrenarum rerum, quia occupat, excaecat. Unde adhuc apte subiungitur: