monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 43, 2
Haec de ipso iniquorum capite, scilicet Antichristo, apertius sentiuntur qui contra Deum manum erigens, roborari dicitur, quia parvo tempore permittitur exaltari, ut quo ad modicum gloriari sinitur, eo in perpetuum atrocius puniatur. Sed quia eius membra sunt omnes iniqui, hoc quod in fine mundi ille tunc singulariter acturus est unus, videamus modo qualiter a malis agatur singulis. Sunt namque nonnulli qui et si qua aliquando agere contra omnipotentis Dei iudicium nituntur, ipsa impossibilitate explendae suae voluntatis fracti, ad semetipsos respiciunt, atque ad eum quem contemnere voluerant convertuntur; et qui discedere longe potuerant, si quod vellent implere valuissent, per hoc aliquando salvantur, quia quod nequiter voluerunt, implere nequiverunt. Unde ad se reducti, cuius sint conditionis aspiciunt, et plangunt se contraria veritati voluisse. Et sunt nonnulli qui hoc quod perverse contra Deum appetunt iusto Dei iudicio implere nequius permittuntur. Et cum eos malitia accendit, potentia roborat, tanto iam semetipsos in errore cognoscere nequeunt, quanto in rebus affluentibus extra se semper per potentiam trahuntur. De quorum nunc intentione dicitur: Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Contra Deum quippe manum tendere est in operatione prava, despectis Dei iudiciis, perseverare. Et quia tunc magis irascitur Deus, quando permittit impleri quod saltem concipi in cogitatione non debuit, contra Omnipotentem iniquus iste roboratur, quia prosperari in mala sua actione permittitur, quatenus et perversa faciat, et tamen feliciter vivat. De quo adhuc subditur: Cucurrit adversus eum erecto collo.