monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 37, 2
Solent etiam electi in quibusdam suis cogitationibus atque actibus superbire. Sed quia electi sunt, cunctis diebus suis superbire non possunt, quia priusquam vitam finiant, ad humilitatis metum ab elatione corda commutant. Impius vero diebus suis omnibus superbit, quia sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Circumspicit quod temporaliter floret, et pensare negligit quo in aeternum ducitur. In vita carnis fiduciam ponit, eaque diu permanere existimat quae ad praesens tenet. Solidatur in elatione animus, in despectum adducitur omnis propinquus; quam repentina mors subrepat nunquam considerat; quam sit eius incerta felicitas nunquam pensat. Qui si incertitudinem fugacis vitae conspiceret, incerta pro certo nequaquam teneret. Unde et bene subditur: