monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.127 > uwbM.p.th.f.12.18 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 35, 2
Habent hoc omnes arrogantes proprium, ut cum rectum quid vel parvum senserint, in usum hoc elationis inflectant; atque unde per intellectum sibimetipsis altiores fiant, inde per tumorem in foveam elationis cadant, seque doctis doctiores existiment, reverentiam sibi a melioribus exigant, et docere sanctiores quasi ex auctoritate contendant. Unde nunc dicitur: Ostendam tibi, audi me. Et quia cum minore auctoritate docet is qui audita quam is qui ea quae viderit loquitur, ut fortiorem sibimet auctoritatem Eliphaz arroget, dicit: Quod vidi narrabo tibi. Quia vero nonnunquam haeretici de damnatis suis patribus confunduntur, et tamen eorum sententias quasi cum auctoritate ad medium proferunt, ex quorum stultitia iure reprobantur, recte ipsa haereticorum audacia subinfertur, cum dicitur: