monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.396 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 23, 2
Crebro iam diximus beatum Iob typum sanctae universalis Ecclesiae, amicos vero illius haereticorum speciem tenere, qui, quasi ex defensione Domini, occasionem stultae locutionis inveniunt, et contumeliosa contra bonos verba iaculantur. Quibus cuncta quae a fidelibus sentiuntur quasi in ventum prolata displicent. Unde nunc dicitur: Nunquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens? Nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Unde et subditur. Et implebit ardore stomachum suum. Quia ea etiam quae se sciunt contumeliose dicere, student semper, ut dictum est, ex Domini defensione palliare. Unde Eliphaz subdit: