monumenta.ch > Hieronymus > csg75.298 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 20, 2
Facies hominis immutatur cum eius species morte atteritur. Emittitur vero, quia ab his quae volens tenuit transire ad aeterna cogitur nolens; dumque ad illa perducitur, haec quae diu cogitata tenuit qualiter sese habitura sint relicta nescit. Unde et additur.