monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 18, 2
Hoc crebro agitur ut, cadentibus rupibus, saxum ad loca alia transferatur; ut aquae lapides excavent, et paulatim terra alluvionibus consumatur. Sed magna nobis intentione discutiendum est quod infertur: Et homines ergo similiter perdes. Quid est enim hoc, quod cadenti monti et saxo translato, quod excavato lapidi et per alluvionem terrae consumptae perditio humana comparatur, nisi hoc, quod patenter datur intelligi, quia duo sunt genera tentationum? Unum, quod in mente etiam iusti hominis per repentinum eventum agitur, quatenus sic subito tentetur, ut hunc inopinato proventu concutiat et prosternat, casumque suum nonnisi postquam ceciderit videat. Aliud vero, quod paulatim venit in mentem, et resistentem animum lenibus suggestionibus inficit, et omnes in eo vires iustitiae non nimietate sua, sed assiduitate consumit. Quia ergo alia est tentatio quae iustos plerumque subita invasione prosternit, dicatur: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo; id est, mens sancta, cuius locus iustitia fuerat, impulsu subito transfertur ad culpam. Rursum quia alia est tentatio, quae se cordi hominis leniter infundit, omnemque duritiam fortitudinis corrumpit atque consumit, dicatur: Lapides excavant aquae, quia videlicet duritiam mentis absorbent assidua et mollia blandimenta libidinis, et lentum atque subtile vitium corrumpit durum et forte propositum mentis. Unde subditur: Et alluvione paulatim terra consumitur. Sicut enim influente aqua paulatim terra consumitur, sic leniter subrepente vitio mens etiam fortis absorbetur. Unde bene subiungitur Et homines ergo similiter perdes. Id est, quia cum tentationem iusto iudicio eius menti qui stare in alto cernitur repente dominari permittis, cadere ac defluere montem facis; et cum voluntas ad vitium commutatur, quasi ad locum alium transfertur saxum; cum vero tentationem lentam atque subtilem, sed tamen assiduam, eorum qui fortes esse creduntur praevalere mentibus sinis, quasi lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, quia nimirum suggestione leni subacta mentis duritia mollitur.