monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 7, 3
Sed in his durum valde videtur esse quod subditur: Sic homo, cum dormierit, non resurget. Cur itaque laboramus, si in resurrectionis retributionem non tendimus? Quomodo autem dicitur: Non resurget, cum scriptum sit: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur . Et rursum: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus . Et per semetipsam Veritas dicat: Omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae . Sed subiuncta sententia indicat quae discretio in praemissa lateat. Nam subditur: