monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 7, 2
Mare mens hominis, et quasi fluctus maris sunt cogitationes mentis, quae aliquando per iram tumescunt, per gratiam tranquillae fiunt, per odium cum amaritudine defluunt. Sed cum homo moritur, aquae maris recedunt, quia, iuxta Psamistae vocem: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum . Et rursum de moriente scriptum est: Amor quoque et odium simul peribunt . Arescit ergo fluvius vacuefactus, quia, subducta anima, vacuum remanet corpus. Quasi enim alveus fluminis vacuus est corpus exanime. Qua in re vigilanter intuendum est quia vita praesens, videlicet quousque anima moratur in corpore, mari comparatur et fluvio. Aqua enim maris amara est, fluminis dulcis. Et quia hic viventes modo quibusdam amaritudinibus afficimur, modo autem dulcedine tranquilli ac mites invenimur, praesentis vitae decursus comparatione exprimitur maris et fluminis.