monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 5, 4
Quod fortasse etiam de Domino ipso, scilicet bonorum omnium capite, valet intelligi; iuxta hoc namque quod praediximus, quia de semetipso ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ? Se esse lignum viride, et nos lignum aridum dixit, quia ipse in se vim divinitatis habuit; nos vero, qui puri homines sumus, lignum aridum appellamur. Habet ergo lignum spem, si praecisum fuerit, quia rursum virescit, quoniam et si occidi per passionem potuit, per resurrectionis gloriam rursus ad vitae viriditatem venit. Huius rami pullulant, quia, resurrectione illius multiplicati, longe lateque fideles creverunt. Huius radix in terra quasi senuit, quia eius praedicatio Iudaeorum perfidiae despecta fuit. Et in pulvere truncus emortuus est, quia in corde persequentium, quod perfidiae suae vento levabatur, contemptibilis et despectus est habitus, quia carne potuit occidi. Sed ad odorem aquae germinavit, quia per virtutem Dei exstincta caro illius ad vitam rediit, iuxta quod scriptum est: Quem Deus suscitavit a mortuis . Quia enim Deus Trinitas est, exstinctam carnem unigeniti Filii sancta Trinitas, id est Pater, et idem Filius, et Spiritus sanctus resuscitavit. Et fecit comam quasi cum primum plantatum est, quia illa apostolorum debilitas, quae in morte illius expavit, et negavit, et negando aruit, per resurrectionis eius gloriam rursus ad fidem viruit. In cuius ligni comparatione quid omnis homo, nisi pulvis est? Unde et subditur: