monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 5, 2
Quid radix iusti nisi sancta praedicatio, quia ab ipsa oritur, et in ipsa subsistit? et quid terrae vel pulveris nomine nisi peccator accipitur? cui voce conditoris dicitur: Terra es, et in terram ibis, vel certe, sicut habet nostra translatio: Pulvis es, et in pulverem reverteris . Iusti igitur radix in terra senescit, et in pulvere truncus emoritur, quia apud corda pravorum eius praedicatio despecta cunctisque viribus effeta creditur. Et in pulvere truncus emoritur, quia inter manus persequentium corpus illius exanimatur. Iuxta Sapientiae etenim vocem: Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum . Sed iste cuius radix in terra senuit, et in pulvere truncus emortuus est, ad odorem aquae germinat, quia per afflatum sancti Spiritus in electorum cordibus exemplo sui operis germen virtutis facit. Aquae etenim appellatione nonnunquam sancti Spiritus irrigatio designari solet, sicut scriptum est: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum . Sequitur: Et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Succiso trunco comam facere, est exstincto corporaliter iusto, ipso suae passionis exemplo multorum corda suscitare, et ex fide recta viriditatem veritatis ostendere. Bene autem dicitur: Quasi cum primum plantatum est. Omne quod hic a iustis agitur secunda plantatio est, quia prima videlicet plantatio non in opere iustorum, sed in praescientia conditoris est. Et quia cuncta quae agunt electi, sicut prius interius conspiciuntur atque disponuntur, ita postmodum exterius perficiuntur, bene dicitur: Faciet comam quasi cum primum plantatum est; id est, viriditatem suam ostendit in effectu operis, quam prius habuit in praescientia conditoris.