monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 2, 3
Quod tamen intelligi etiam iuxta spiritum valet, quia nonnunquam in virtutibus proficere conamur, et quaedam dona percipimus, a quibusdam vero repulsi in imis iacemus. Nemo enim est qui tantum virtutis apprehendat quantum desiderat, quia omnipotens Deus, interiora discernens, ipsis spiritalibus provectibus modum ponit, ut ex hoc homo quod apprehendere conatur, et non valet, in illis se non elevet quae valet. Unde ille quoque egregius praedicator, qui raptus ad tertium coelum fuerat, paradisi arcana penetraverat, esse post revelationem tranquillus atque intentatus non valebat . Sed quia omnipotens Deus terminos constituit homini, qui praeteriri non poterunt, et elevavit hunc ad cognoscenda sublimia, et reduxit iterum ad infirma toleranda, ut modi sui mensuram aspiciens, dum securitatem comprehendere conaretur, et non posset, ne per elationem extra se iret, per humilitatem cogeretur intra suos semper terminos redire. Sequitur: