monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 2, 2
Nulla fiunt hominibus sine Dei consilio, etsi occulto. Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesciens, ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe iam homini est, vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum adversitas feriat, ne electos eius aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivat. Nam etsi annos quindecim Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus , cum eum mori permisit, tunc eum praescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur, quomodo ei per prophetam dicatur: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives; cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad eius lacrymas est vita addita. Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse merebatur; per largitatem vero misericordiae illo eum tempore ad mortem distulit, quod ante saecula ipse praescivit. Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur; nec dominica statuta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit; atque spatium vitae quod inopinate foris est additum, sine augmento praescientiae fuit intus statutum. Bene ergo dicitur: Constituisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt.