monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 1, 3
Hoc etenim apud nos velut non esse considerat, quod tanta velocitate transcurrit. Quia vero apud omnipotentem Deum etiam labentia stant, apud eum esse numerum nostrorum mensium perhibet. Vel certe in diebus brevitas temporis, in mensibus vero quasi multiplicata dierum spatia designantur. Nobis ergo breves dies sunt. Sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus nostrorum mensium esse memoratur. Unde et per Salomonem dicitur: Longitudo dierum in dextera eius. Sequitur: