monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.91 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 42, 3
Sed inter haec intueri necesse est quanta peregrinationis nostrae poena nos perculit, qui in eam caecitatem venimus, ut nos ipsos ignoremus. Perpetramus mala, nec tamen haec celerius deprehendimus vel perpetrata. Exclusa quippe mens a luce veritatis nil in se nisi tenebras invenit, et plerumque in peccati foveam pedem porrigit, et nescit. Quod nimirum de sola exsilii sui caecitate patitur, quia, ab illuminatione Domini repulsa, et semetipsam videre perdidit, quae auctoris sui faciem non amavit. Unde et subditur: