monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 40, 2
Tacens enim consumitur qui, de stulta se cogitatione reprehendens, apud semetipsum dente conscientiae mordetur. Ac si aperte dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra memetipsum accusatricem conscientiam non haberem! Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur. Sequitur: