monumenta.ch > Hieronymus > csg48.32 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 33, 3
Animam in manibus portare est intentionem cordis in operatione ostendere. Habent namque hoc iusti proprium ut in omne quod dicunt atque omne quod agunt, non solum provectum suum, sed etiam proximorum aedificationem quaerant. Et aliquando in quibusdam semetipsos diiudicant, ut pigros auditores ad considerandos semetipsos revocent. Aliquando bona opera ostendunt, ut spectatores eorum erubescant non imitari quod vident. Nam scriptum est: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui est in coelis . Qui igitur intentionem suam per opera insinuat, animam suam in manibus portat. Sed cum iustus quisque nec se diiudicando, nec bona opera ostendendo, utilitati proximorum proficit, per hoc quod egerit, ad verba doloris redit. Unde recte nunc dicitur: Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? Id est, cur me vel districte coram hominibus diiudico, vel quid appetam in opere ostendo, si utilitati proximorum nec mala diiudicando, nec bona ostendendo proficio? Sed tamen iusti etiam, cum haec dicunt, nunquam a praebendo proximis bono exemplo deficiunt. Unde adhuc coram amicis suis beatus Iob virtutem patientiae exhibens et ostendens ait: