monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 27, 2
Stulti cum prudentium facta conspiciunt, haec eis omnia reprehensibilia esse videntur; qui, suae imperitiae atque infirmitatis obliti, tanto intentius de alienis iudicant, quanto sua profundius ignorant. At contra iusti cum pravorum facta redarguunt, semper suae infirmitatis conscii, eos etsi exterius saeviendo, tamen interius compatiendo reprehendunt, quia illius solius est peccata hominum sine compassione discutere, qui ex naturae suae omnipotentia ignorat peccare. Quia igitur amici beati Iob ita eius facta reprehenderant ac si in se ipsi reprehensibile nihil haberent, recte nunc dicitur: Nunquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare nitimini? Faciem quippe eius accipere est auctoritatem illius in iudicio sumere; et quasi pro Deo iudicare nititur, qui, cum infirma quaeque in altero reprehendit, apud se introrsus per compassionem non infirmatur. Sequitur: