monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 17, 2
Cum enim quaeque mystica de occultis prophetarum verbis a credentibus agnoscuntur, quid aliud quam profunda de tenebris revelantur? Unde ipsa quoque Veritas discipulis in parabolis loquens, ait: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine . Cum enim mysticos allegoriarum nodos per explanationem solvimus, in lumine dicimus quod in tenebris audivimus. Umbra autem mortis erat legis duritia, quae unumquemque peccantem morte corporis puniri sanciebat. Sed postquam Redemptor noster asperitatem legalis sanctionis per mansuetudinem temperavit, nec iam pro culpa mortem carnis inferri constituit, sed mors spiritus quantum timenda esset indicavit, in lucem procul dubio umbram mortis produxit. Ista enim mors in qua caro separatur ab anima umbra illius mortis est in qua anima separatur a Deo. In lucem ergo umbra mortis producitur, cum, intellecta morte spiritus, mors carnis minime timetur. Quod tamen et aliter intelligi potest. Principes etenim non immerito vocantur qui magno consilii iudicio suis cogitationibus semper principantur, omnesque stultos motus potestate sapientiae comprimunt. Sed saepe contingit ut in occulto animus de ipsa sua sapientia in elationis fastum sublevetur, et sub eis vitiis corruat, de quibus se victorem fuisse gaudebat. Recte ergo dicitur: Effundit despectionem super principes. Sed quia nonnunquam hi qui in vitiis iacere videntur ad poenitentiae lamenta currunt, seque contra culpas quibus subiacebant erigunt, apte subiungitur: Et eos qui oppressi fuerant, relevans. Nonnulli enim superno illustrati munere, aspiciunt in quanta peccatorum suorum turpitudine iacent, factorum maculas lacrymis lavant, et sub se postmodum carnis suae motus deprimunt, a quibus ante premebantur.