monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 15, 3
Quod tamen apertius de Iudaeis valet intelligi, qui ante incarnationem Domini veraces fuerunt, quia hunc venturum esse crediderunt, atque nuntiaverunt; sed postquam in carne apparuit, hunc esse negaverunt. Labium itaque veracium mutatum est, quia quem venturum dixerant negaverunt praesentem. Et doctrina senum ablata est, quia nequaquam ea credendo secuti sunt quae patres suos praedixisse meminerunt. Unde etiam Elia veniente promittitur quod reducat corda filiorum ad patres eorum , ut doctrina senum quae nunc a Iudaeorum corde ablata est tunc miserante Domino redeat, quando hoc intelligere de Domino coeperint filii quod praedicaverunt patres. Sin vero senes eosdem quoque Iudaeos accipimus, qui, suadente perfidia, Veritatis verbo contraire conati sunt, doctrina senum ablata est postquam hanc Ecclesia ex gentibus videlicet iuvencula accepit, quae per Psalmistam dicit: Super seniores intellexi . Quam quia operando tenuit, qualiter super seniores intellexerit ostendit, dum protinus subdit, dicens: Quia mandata tua exquisivi. Quia enim studuit operando implere quod didicit, accepit intelligere quod doceret. Unde adhuc apte subditur: