monumenta.ch > Cassiodorus > XII. SENATUI ROMANO THEODERICUS REX. (a 510/1) > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 12, 4
Bene autem subditur: Et iudices in stuporem. Omnes enim qui examinandis aliorum moribus praesunt recte iudices vocantur. Sed cum is qui praeest, subiectorum vitam nequaquam sollicite discutit, nec quem qualiter corrigat agnoscit, in stuporem iudex deductus est, quia qui iudicare male acta debuit, nequaquam ea quae iudicanda sunt deprehendit. Sequitur: