monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 12, 3
Adducit autem consiliarios in stultum finem, cum etiam bonum quodlibet non bona intentione faciunt, sed ad temporalis muneris retributionem tendunt. Si enim ipse summi Patris Unigenitus, quia per hoc quod factus est homo aeterna nuntiavit, magni consilii angelus est vocatus, recte consiliarios praedicatores accipimus, qui suis auditoribus consilium vitae praebent. Sed cum praedicator quisque ideo aeterna praedicat, ut temporalia lucra consequatur, profecto in stultum finem deducitur, quia illo per laborem tendit, unde per mentis rectitudinem fugere debuit.