monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 31, 5
Haec nos, largiente Domino, in duobus iam corporibus transcurrisse sufficiat. Quia enim sacri libri sequentia mysteriorum virtutibus extensa complecti breviter exponendo non possumus, ea necesse est ut aliis voluminibus reservemus, quatenus lector tanto ferventior ad legendi studium redeat, quanto ex lectionis quoque intercisione respirat.