monumenta.ch > Beda Venerabilis > 26 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 31, 4
Sed contempta lampas, quae in terra irrisiones tolerat, de coelo iudicium coruscat. Unde hic apte subiungitur: Parata ad tempus statutum. De quo videlicet tempore per Psalmistam dicit: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo . Hinc in Evangelio per semetipsam Veritas denuntiat, dicens: Tempus meum nondum advenit . Hinc Petrus ait: Quem oportet coelum suscipere, usque ad tempora restitutionis . Lampas ergo quae nunc contemnitur ad statutum tempus ventura praeparatur, quia ipse peccata in die ultimo iudicat, qui nunc peccantium derisiones portat. Et tanto tunc durius districtionem exerit, quanto nunc vocandis peccatoribus suam lenius patientiam sternit. Qui enim diu convertendos exspectat, non conversos sine retractatione cruciat. Quod per prophetam scilicet breviter insinuat, dicens: Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar . Ut enim iam praediximus, parturiens cum dolore eiicit hoc quod in intimis tempore longo gestavit. Qui ergo semper siluit sicut parturiens loquitur, quia venturus iudex, qui sine ultione diu facta hominum pertulit, quandoque cum fervore examinis, quasi cum dolore mentis, quantae animadversionis sententiam intus servaverit ostendit. Nemo igitur hanc lampadem, cum latet, despiciat, ne contemptores, suos, cum de coelo fulserit, exurat. Cui enim nunc non ardet ad veniam, tunc procul dubio ardebit ad poenam. Quia ergo per supernam gratiam vocationis tempus accipimus, dum adhuc licentia superest, eius iram, qui ubique est, mores in melius commutando, fugiamus. Solum quippe animadversio illa non invenit quem correctio abscondit.