monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 31, 3
Libet inter haec ad Redemptoris vias mentis oculos attollere, sensimque a membris ad caput venire. Ipse enim nobis lampas veraciter exstitit, qui, pro redemptione nostra in cruce moriens, tenebrosis nostris mentibus lucem per lignum fudit. Hac nos lampade Ioannes illuminari conspexerat, cum dicebat: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum . Quam tamen apud cogitationes divitum contemptam vidit, cum paulo post subdidit: In propria venit et sui eum non receperunt . Huius lampadis flammas Herodes explorare voluit, cum eius miracula videre concupivit, sicut scriptum est: Erat enim ex multo tempore cupiens videre eum, eo quod audisset multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri . Sed lampas haec ante eius oculos nullo radio lucis emicuit, quia ei qui se non pie sed curiose quaesierat nil de se mirabile ostendit. Inquisitus quippe Redemptor tacuit, exspectatus miracula exhibere contempsit, seseque apud se in occultis retinens, eos quos exteriora quaerere comperit, ingratos foris reliquit: magis eligens aperte a superbientibus despici, quam a non credentibus vacua voce laudari. Unde et protinus lampas ista contempta est, sicut illic subditur: Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba .