monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 31, 2
Statutum quippe contemptae lampadis tempus est extremi iudicii praedestinatus dies, quo iustus quisque, qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur. Tunc enim cum Deo iudices veniunt, qui nunc pro Deo iniuste iudicantur. Tunc eorum lux tanto latius emicat, quanto eos nunc manus persequentium durius angustat. Tunc reproborum oculis patescet quod coelesti potestate subnixi sunt qui terrena omnia sponte reliquerunt. Unde electis suis Veritas dicit: Vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel . Neque enim plus quam duodecim iudices illa interni consessus curia non habebit; sed nimirum duodenario numero quantitas universitatis exprimitur, quia quisquis, stimulo divini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic procul dubio culmen iudiciariae potestatis obtinebit, ut simul tunc iudex cum iudice veniat, qui nunc consideratione iudicii sese spontanea paupertate castigat. Hinc est enim quod de sanctae Ecclesiae sponso per Salomonem dicitur: Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae . Hinc Isaias ait: Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui . Hinc eosdem seniores Veritas non iam famulos, sed amicos denuntiat, dicens: Non iam dicam vos servos, sed amicos meos . Quos nimirum Psalmista intuens, ait: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus . Quorum dum celsitudinem cordis aspiceret, mundi gloriam qua calce calcarent protinus addidit: Nimis confortatus est principatus eorum. Ac ne paucos esse crederemus, quos proficere usque ad summam tantae perfectionis agnoscimus, illico adiunxit: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Quot itaque nunc pro amore veritatis sese libenter humiliant, tot tunc in iudicio lampades coruscant. Dicatur igitur recte: Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum, quia uniuscuiusque iusti anima velut abiecta contemnitur cum degens inferius gloriam non habet, sed admirabilis cernitur dum desuper fulget.