monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 30, 4
Sed quia ipsi quoque derisores simplicium Christianitatis nomine censentur, reverentia religionis pressi, exhibere malum publicae irrisionis erubescunt. Unde fit ut apud se tumidi tacentesque derideant, quos abiectos valde atque infimos per simplicitatem putant. Bene ergo dicitur: Lampas contempta apud cogitationes divitum, quia superbi quique, dum pensare bona sequentia, ut superius diximus, nesciunt, pene nihil aestimant, quem non vident habere quod amant. Saepe namque contingit ut electus quisque, qui ad aeternam felicitatem ducitur, continua hic adversitate deprimatur, non hunc rerum abundantia fulciat, non dignitatum gloria honorabilem ostendat, nulla ei obsequentum frequentia suppetat, nulla hunc humanis oculis vestium pompa componat; a cunctis vero despicabilis cernitur, et huius mundi gratia indignus aestimatur. Sed tamen ante occulti iudicis oculos virtutibus emicat, vitae meritis coruscat, honorari metuit, despici non refugit; corpus continentia afficit, sola in animo dilectione pinguescit, mentem semper ad patientiam praeparat, et erectus pro iustitia, de perceptis contumeliis exsultat, afflictis ex corde compatitur, de bonorum prosperitatibus quasi de propriis laetatur, sacri verbi pabula in mente sollicitus ruminat, et inquisitus quodlibet eloqui dupliciter ignorat. Bene itaque iusti simplicitas et lampas esse dicitur, et contempta. Lampas, quia interius lucet; contempta, quia exterius non lucet. Intus ardet flamma charitatis, foris nulla gloria resplendet decoris. Lucet ergo et despicitur qui flagrans virtutibus abiectus aestimatur. Mentes quippe carnalium pensare bona non valent, nisi quae carnaliter vident. Hinc est quod David sanctum pater ipse despexerat, quem prophetae Samuelis oculis praesentare recusabat. Qui ad unctionis gratiam dum septem filios deduxisset, a propheta requisitus an numerum sobolis explesset, cum magna desperatione respondit: Est puer parvulus qui pascit oves . Quo deducto et electo, protinus audivit: Homo videt in facie, Deus autem perscrutatur cor . Lampas ergo David per innocentiam fuerat; sed tamen valde contempta, quia exteriora cernentibus non lucebat. Sciendum vero est quod iustus quisque aut temporalem gloriam non habet, aut hanc sub semetipso frangit, si habet, ut honori suo liber emineat, ne ei victus delectatione succumbat. Hinc enim est quod ille praedicator egregius ante humanos oculos apostolatus sui gloriam humiliaverat, qui dicebat: Non usi sumus hac potestate, cum possimus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum . Eius vero auditoribus nimirum tumor divitum adhuc in corde remanserat, cum dicebant: Epistolae graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis . Quem enim talia dicere posse cognoverant, secum communiter vivere non posse iudicabant. Cumque eum et humilem vivendo cernerent, et altum sermone pensarent, sua eos elatio compulit ut quem per scripta timuerant per praesentiae verba despicerent. Quid igitur Paulus, nisi contempta lampas apud cogitationes divitum fuit, qui unde magisterium humilitatis exhibuit, inde a rudibus discipulis superbiae contumelias recepit? Horrendo etenim modo languor superbientium unde detumescere debuit excrevit, dum mens elata carnalium hoc quasi dedignabile repulit, quod magister imitabile ostendit. An contempta lampas non erat, qui, tot virtutibus emicans, tanta a persecutoribus adversa tolerabat ? Legatione in catena fungitur, eiusque vincula in omni praetorio manifestantur, virgis caeditur, multisque ex genere, ex gentibus, periculis urgetur , lapidibus Lystris tunditur, pedibus extra urbem trahitur, quia exstinctus aestimatur . Sed usquequo lampas ista contemnitur? Usquequo despicabilis habetur? Nunquidnam fulgorem suum nullatenus exerit, et nunquam quanta claritate candeat ostendit? Ostendit plane. Nam cum lampas contempta apud cogitationes divitum diceretur, protinus additur: