monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 30, 2
Quid hoc loco signatur nomine divitum, nisi elatio superborum, qui venturi iudicis respectum non habent, dum superbis apud se cogitationibus tument? Nam sunt nonnulli quos census per tumorem non elevat, sed per misericordiae opera exaltat. Et sunt nonnulli qui, dum se terrenis opibus abundare conspiciunt, veras Dei divitias non requirunt, atque aeternam patriam non amant, quia hoc sibi sufficere, quod rebus temporalibus fulciuntur, putant. Non est ergo census in crimine, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit bona sunt; sed qui bonis male utitur profecto agit ut, quasi per edacitatis ingluviem, eo per quem vivere debuit pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum vero divitem tormenta cruciabant . Sed tamen dives Abraham fuerat, qui in sinu Lazarum tenebat; qui tamen auctori suo colloquens, dicit: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis . Quid itaque iste divitias suas aestimare noverat, qui semetipsum pulverem cineremque pensabat? Aut quando hunc res possessae extollerent, qui de se quoque, earum videlicet possessore, tam abiecta sentiret?