monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 27, 2
Ac si aperte dicat: Cum cunctis sint nota quae dicitis, de dictorum scientia singulariter cur tumetis? Quia igitur elationem arrogantium ad aequalitatis communionem revocans, perfecta correptione redarguit, ad doctrinae nunc sententias erumpit, ut amici eius humiliati, prius discerent veritatis pondera, quam reverenter audirent. Sequitur: