monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.112 r > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 26, 2
Quis etenim nesciat quantum beati Iob vita atque scientia amicorum eius scientiam excedat? Sed ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suae humilitatis limitem transeat, esse se superiorem tacet: nec preferendo se, sed conferendo, indicat quod de se hi qui sibi longe sunt impares discant, ut dum sponte inflectitur sapientia quae eminet, nequaquam se contra vires erigat scientia quae iacet. Quos bene mox ad aequalitatis sensum revocat, quia tumere valde quasi de singularitate magnitudinis pensat, cum subsequenter adiungit: