monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 25, 2
Quisquis se praeire omnes ratione existimat, quid iste aliud quam solum se esse hominem exsultat? Et saepe contingit ut cum per tumorem mens in altum ducitur, in despectum omnium et sui admirationem sublevetur. In cogitatione etenim proprii favores oriuntur, sibique de singularitate sapientiae blanditur ipsa fatuitas. Pensat ea quae audierit, ac verba quae profert; et miratur sua, ridet aliena. Qui ergo solum se sapere aestimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat? Nam quam adesse aliis abnuit, soli sibi hanc tribuens, profecto intra tempora suae brevitatis claudit. Pensandum vero est vir sanctus quanta discretione utitur, ut amicorum superbientium arrogantia comprimatur, cum protinus adiungit: