monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 20, 3
Quamvis defossus intelligi et aliter potest. Saepe namque, rebus transitoriis occupati, pensare negligimus per quanta peccamus; sed si, reducto considerationis oculo, a sinu cordis terrenae cogitationis agger excutitur, quidquid in mente latebat invenitur. Unde sancti viri animorum latebras perscrutari non desinunt, sese subtiliter indagantes, terrenarum rerum curas abiiciunt, et, effossis plene cogitationibus, cum nullo se reatu criminis morderi deprehendunt, velut in strato cordis apud se securi requiescunt. Latere quoque ab huius mundi actibus appetunt, semper sua considerant, et cum loro regiminis minime constringuntur, iudicare quae aliena sunt recusant. Effossi ergo securi dormiunt, quia dum sua intima vigilanter penetrant, a laboriosis se huius mundi oneribus sub quietis otio occultant. Unde et adhuc subditur: