monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 20, 2
Sicut enim malis praesens securitas laborem, ita bonis praesens labor perpetuam securitatem parit. Unde et defossum se securum dormire iam noverat, qui dicebat: Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat; bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita mihi est corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex . Quia enim contra mala transeuntia sine defectu certaverat, de mansuris nimirum gaudiis sine dubietate praesumebat.