monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 18, 3
Sciendum vero est quod haec quae ex tentationum spiritalium adversitate discussimus, iuxta exteriora quoque mala nil obstat intelligi. Sancti etenim viri quia summa medullitus diligunt, in infimis dura patiuntur; sed in fine gaudii lumen inveniunt, quod habere in hoc spatio percurrentis vitae contemnunt. Unde nunc per Sophar dicitur: Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperum. Peccatoris enim lumen in die est obscuritas in vespere, quia in praesenti vita felicitate attollitur, sed adversitatis tenebris in fine devoratur. Iusto autem meridianus fulgor ad vesperum surgit, quia quanta sibi claritas maneat cum iam occumbere coeperit agnoscit. Hinc namque scriptum est: Timenti Deum bene erit in extremis . Hinc per Psalmistam dicitur: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini . Qui in huius quoque vitae adhuc certamine positus, cum se consumptum putaverit, ut lucifer oritur, quia foris cadens, intus innovatur; et quo magis exterius adversa tolerat, eo uberius virtutum lumine interius coruscat, Paulo attestante, qui ait: Sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis . Et notandum quod nequaquam cum consumptus fueris, sed cum te consumptum putaveris dicit, quia et quod videmus in dubietate est, et quod speramus in certitudine. Unde et isdem Paulus non se consumptum noverat, sed putabat, qui et in adversa tribulationum corruens ut lucifer resplendebat, dicens: Quasi morientes, et ecce vivimus; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes . Sciendum quoque est quod bonorum mens quo duriora pro veritate tolerat, eo aeternitatis praemia certius sperat. Unde et apte subditur: