monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 18, 2
Saepe namque tot tentamenta nos obsident, ut ipsa nos eorum numerositas pene ad lapsum desperationis inclinet. Unde plerumque cum mens in taedium vertitur, vix ipsa virtutis suae damna considerat; et tota dolens, sed quasi iam et a sensu doloris aliena, frangitur, et enumerare non valet quanto cogitationum tumultu vastatur. Ruituram se per momenta conspicit, eique ne arma repugnationis arripiat gravius moeror ipse contradicit. Circumductos quolibet oculos obscuritas obsidet, et cum visum tenebrae semper impediant, moesta mens nihil aliud quam tenebras videt. Sed apud misericordem iudicem saepe haec ipsa, quae adnisum quoque orationis aggravat, pro nobis subtilius tristitia exorat. Nam tunc moeroris nostri caliginem conditor conspicit, et subtracti luminis radios refundit, ita ut erecta protinus per dona mens vigeat, quam paulo ante decertantia vitia superbiae calce deprimebant. Mox torporis pondus discutit, atque ad contemplationis lumen post turbationis suae tenebras erumpit. Mox in gaudium profectus attollitur, quae inter tentamenta peius cadere ex desperatione cogebatur. Sine cogitationis certamine praesentia despicit, sine dubitationis obstaculo de ventura retributione confidit. Iustus ergo cum se consumptum putaverit, ut lucifer oritur, quia mox ut tenebrescere tentationum caligine coeperit, ad lucem gratiae reformatur, et in se ipso monstrat diem iustitiae, qui casurus paulo ante timuit noctem culpae. Recte autem lucifero iusti vita comparatur. Solem quippe praecurrens lucifer, diem nuntiat. Et quid nobis sanctorum innocentia nisi sequentis iudicis claritatem clamat? In eorum namque admiratione conspicimus quid de maiestate veri luminis aestimemus. Necdum Redemptoris nostri potentiam videmus, sed tamen virtutem illius in electorum suorum moribus admiramur. Quia igitur bonorum vita in consideratione sua oculis nostris vim veritatis obiicit, clarus ad nos lucifer ante solem venit.