monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 15, 6
Nonnunquam vero cor a cunctis excutimus, et illicitis motibus, etiam cum a prece vacat, obviamus; sed tamen quia nos culpas rarius committimus, aliena pigrius delicta relaxamus; et quo peccare noster animus sollicitius metuit, eo districtius hoc quod in se ab alio delinquitur abhorrescit. Unde fit ut eo inveniatur quisque tardus ad veniam, quo proficiendo factus est cautus ad culpam; et quo ipse excedere in alterum metuit, hoc quod in se exceditur punire durius exquirit. Sed quid hac doloris macula reperiri deterius potest, quae in conspectu iudicis charitatem non inquinat, sed necat? Vitam quippe animae quaelibet culpa polluit, servatus vero contra proximum dolor occidit. Menti namque ut gladius figitur, et mucrone illius ipsa viscerum occulta perforantur. Qui scilicet a transfixo corde, si prius non educitur, nihil in precibus divinae opis obtinetur, quia et vulneratis membris imponi salutis medicamina nequeunt, nisi ferrum a vulnere ante subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nisi remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra . Hinc admonet, dicens: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum . Hinc rursum ait: Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis . Hinc constitutioni postulationis conditionem posuit pietatis, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ; ut profecto bonum quod a Deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conversi faciamus. Tunc igitur vere sine macula faciem levamus, cum nec nos prohibita mala committimus, nec ea quae in nos commissa sunt ex proprio zelo retinemus. Gravi namque mens nostra orationis suae tempore confusione deprimitur, si hanc aut sua adhuc operatio inquinat, aut alienae malitiae servatus dolor accusat. Quae duo quisque dum terserit, ad ea quae subnexa sunt protinus liber exsurgit. Et eris stabilis, et non timebis; quia nimirum tanto minus iudicem trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat. Timorem quippe superat, qui stabilitatem servat, quia dum sollicitus studet peragere quod mansuete conditor imperat, securus etiam cogitat quod terribiliter intentat.