monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 15, 3
Quae si perfecte duo haec tergimus, ad Deum statim sine macula faciem levamus. Interna quippe facies hominis mens est, in qua nimirum recognoscimur, ut ab auctore nostro dirigamur. Quam scilicet faciem levare est in Deo animum per studia orationis attollere. Sed elevatam faciem macula inquinat, si intendentem mentem reatus sui conscientia accusat, quia a spei fiducia protinus frangitur, si intenta precibus necdum devictae culpae memoria mordetur. Diffidit namque accipere se posse quod appetit, quae profecto reminiscitur nolle se adhuc facere quod divinitus audivit. Hinc per Ioannem dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus apud Deum, et quidquid petierimus ab eo accipiemus . Hinc Salomon ait: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis . Cor quippe nos in petitione reprehendit cum resistere se praeceptis eius quem postulat meminit, et oratio fit exsecrabilis cum a censura avertitur legis, quia dignum profecto est ut ab eius beneficiis sit quisque extraneus cuius nimirum iussionibus non vult esse subiectus.