monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 15, 2
Omne peccatum aut sola cogitatione committitur, aut cogitatione simul et opere perpetratur. Iniquitas ergo in manu est culpa in opere, iniustitia vero in tabernaculo iniquitas in mente. Mens quippe nostra tabernaculum non incongrue vocatur, in qua apud nosmetipsos abscondimur, cum foris in opere non videmur. Sophar itaque, quia iusti viri amicus est, novit quod dicat; sed quia iustum increpat, haereticorum tenens speciem, proferre recte etiam quae novit ignorat. Sed nos calcantes hoc, quod ab eo tumide dicitur, pensemus eius verba quam vera sint, si recte dicerentur. Prius enim a manu iniquitatem subtrahi, et post a tabernaculo admonet iniustitiam abscidi, quia quisquis iam prava a se opera exterius resecat, necesse profecto est ut, ad semetipsum rediens, solerter sese in mentis intentione discernat; ne culpa, quam iam in actione non habet, adhuc in cogitatione perduret. Unde bene etiam per Salomonem dicitur: Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam . Quid namque est praeparato opere agrum diligenter exterius exercere, nisi evulsis iniquitatis sentibus, actionem nostram ad frugem retributionis excolere? Et quid est post agri exercitium ad aedificium domus redire, nisi quod plerumque ex bonis operibus discimus quantam vitae munditiam in cogitatione construamus? Pene cuncta namque bona opera ex cogitatione prodeunt, sed sunt nonnulla cogitationis acumina, quae ex operatione nascuntur; nam sicut ab animo opus sumitur, ita rursus ab opere animus eruditur. Mens quippe divini amoris exordia capiens imperat bona quae fiant; sed postquam fieri imperata coeperint, ipsis suis exercitata actionibus discit, cum imperare bona inchoaverat, quantum minus videbat. Foris ergo ager excolitur, ut domus postmodum construatur, quia plerumque ab exteriori opere sumimus, quantam subtilitatem rectitudinis in corde teneamus. Quem bene Sophar servare ordinem studuit, cum prius auferri iniquitatem a manibus, et post a tabernaculo iniustitiam dixit, quia nequaquam plene animus in cogitatione erigitur, quando adhuc ab eo extrinsecus in opere erratur.