monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15 > sectio 6 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 11, 2
Ac si praemissa patefaciendo subiungeret, dicens: Quia tolerando succrescere vitia conspicit, iudicando dona confundit. Rectus vero in descriptione ordo servatur, cum prius nosci vanitas, et post considerari iniquitas perhibetur. Omnis quippe iniquitas, vanitas, non tamen omnis vanitas esse iniquitas solet. Vana namque agimus quoties transitoria cogitamus. Unde et evanescere dicitur quod repente ab intuentium oculis aufertur. Hinc Psalmista ait: Universa vanitas omnis homo vivens ; quoniam per hoc quod vivendo ad interitum tendit, recte quidem vanitas dicitur, sed nequaquam recte etiam iniquitas appellatur, quia etsi de poena est culpae quod deficit, non tamen hoc ipsum culpa est, quod a vita percurrit. Vana sunt itaque, quae transeunt. Unde et per Salomonem dicitur: Omnia vanitas .