monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 10, 5
Quod tamen occulta fieri dispensatione permittitur, ut cum mens iam surgere ad rectitudinem coeperit, pravitatis suae reliquiis impugnetur; quatenus haec ipsa impugnatio, aut resistentem exerceat, aut delectationibus seductam frangat. Recte itaque nunc dicitur: Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? vel quis dicere ei potest: Cur ita facis? quia nimirum divinum iudicium nec adversitate valet imminui, nec inquisitione cognosci, cum vel virtutes quas tribuerat subtrahit, vel has omnino non adimens, vitiorum concuti impugnatione permittit. Saepe namque in elationem cor tollitur cum laetis successibus in virtute roboratur, sed dum latentes motus audaciae in cogitatione conditor conspicit, se sibi hominem ostendendo derelinquit, ut eius mens derelicta quid sit inveniat, quae male in se secura gaudebat. Unde cum subverti omnia, vel in unum coarctari, dicerentur, protinus additur: