monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.279 r > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 9, 3
Cuncta tamen ad solum referri hominem possunt, ut ipse sit coelum cum iam per desiderium summis inhaereat; ipse infernus, cum, tentationum suarum caligine perturbatus, in infimis iacet; ipse terra, quia in bono opere fixae spei ubertate fructificat; ipse mare, quia in quibusdam trepidus quatitur, et aura suae mutabilitatis agitatur. Sed coelo est excelsior Deus, quia potentiae eius magnitudine vincimur, etiam cum super nosmetipsos elevamur; inferno profundior, quia nimirum plus iudicat quam ipse se humanus animus in tentationibus investigat; terra longior, quia fructus vitae, quos in fine retribuit, nequaquam nunc vel spes nostra comprehendit; mari latior, quia humana mens fluctuans multa de his quae ventura sunt coniicit, sed cum iam cernere quae aestimaverat coeperit, angustam se fuisse in sua aestimatione cognoscit. Excelsior igitur coelo fit cum ipsa in eum nostra contemplatio deficit. Unde et cor Psalmista in altum posuerat, sed necdum se eum contigisse sentiebat, dicens: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, nec potero ad eam . Inferno profundiorem noverat, qui semetipsum discutiens, sed eius subtiliora iudicia pertimescens, dicebat: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum; qui autem iudicat me, Dominus est . Longiorem terra viderat, cum minora ei esse humanae mentis vota pensabat, dicens: Qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus . Latiorem mari conspexerat, qui timendo pensabat quia nequaquam mens humana immensitatem districtionis eius agnosceret, quantumlibet inquirendo fluctuaret, dicens: Quis novit potestatem irae tuae, aut prae timore iram tuam dinumerare ? Cuius bene potentiam egregius nobis doctor insinuat, cum breviter narrat: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum . Habet quippe Deus latitudinem, quia dilectionem suam usque ad collectionem persequentium tendit. Habet longitudinem, quia ad vitae patriam nos longanimiter tolerando perducit. Habet sublimitatem, quia ipsorum quoque intelligentiam qui recepti in supernam fuerint congregationem transcendit. Habet profundum, quia damnatis inferius districtionis suae iudicium incomprehensibiliter exerit. Quae scilicet quatuor nobis in hac vita positis singulis exercet, quia et latitudinem amando, et longitudinem tolerando, et celsitudinem, non solum nostram intelligentiam, sed etiam vota superando, et profunditatem suam exhibet, occultos et illicitos cogitationum motus districte iudicando. Sed eius celsitudo et profunditas quam sit investigabilis nullus agnoscit, nisi qui vel contemplatione ad summa provehi, vel, occultis motibus resistens, tentationum coeperit importunitate turbari. Unde et beato Iob dicitur: Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Ac si ei aperto despectu diceretur: Profunditatem eius atque excellentiam quando tu cognoscere sufficis, qui vel virtute ad summa evehi, vel temetipsum reprehendere in tentationibus nescis. Sequitur: