monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 7, 2
Dolor quippe, ut diximus, flagelli temperatur cum culpa cognoscitur, quia et tanto quisque patientius ferramentum medici tolerat, quanto putridum conspicit esse quod secat. Qui igitur multiplicitatem legis intelligit, cuncta quae patitur quam sint minora perpendit, quia per hoc quod culpae pondus agnoscitur, afflictionis poena levigatur.