monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 6, 6
Cuius nimirum legis multiplicitatem bene Paulus enumerat, dicens: Charitas patiens est, benigna est; non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati . Patiens quippe est charitas, quia illata mala aequanimiter tolerat. Benigna vero est, quia pro malis bona largiter ministrat. Non aemulatur, quia per hoc quod in praesenti mundo nil appetit, invidere terrenis successibus nescit. Non inflatur, quia cum praemium internae retributionis anxia desiderat, de bonis se exterioribus non exaltat. Non agit perperam, quia quo se in solum Dei ac proximi amorem dilatat, quidquid a rectitudine discrepat ignorat. Non est ambitiosa, quia quo ardenter intus ad sua satagit, foras nullatenus aliena concupiscit. Non quaerit quae sua sunt, quia cuncta quae hic transitorie possidet velut aliena negligit, cum nihil sibi esse proprium nisi quod secum permaneat agnoscit. Non irritatur, quia et iniuriis lacessita ad nullos se ultionis suae motus excitat, dum pro magnis laboribus maiora post praemia exspectat. Non cogitat malum, quia in amore munditiae mentem solidans, dum omne odium radicitus eruit, versare in animo quod inquinat nescit. Non gaudet super iniquitate, quia quo sola dilectione erga omnes inhiat, nec de perditione adversantium exsultat. Congaudet autem veritati, quia ut se caeteros diligens, per hoc quod rectum in aliis conspicit, quasi de augmento proprii provectus hilarescit. Multiplex ergo ista lex Dei est, quae contra uniuscuiusque culpae iaculum, quod perimendam mentem impetit, instructionis suae munimine occurrit, ut quia antiquus hostis varia circumfusione nos obsidet, ipsa hunc de nobis multipliciter expugnet. Quam nimirum legem si sollicita consideratione pensamus, auctori nostro quantum quotidie delinquamus agnoscimus. Si autem culpas perpendimus, profecto aequanimiter flagella toleramus; nec ex dolore ad impatientiam proruit, cum suo se iudicio conscientia addicit. Unde Sophar, quid diceret sciens, sed cui diceret nesciens, postquam praemisit dicens, Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex sit lex eius, protinus adiungit: