monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 6, 5
Bene ergo lex Dei multiplex dicitur, quia nimirum cum una eademque sit charitas, si mentem plene coeperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit. Cuius diversitatem breviter exprimimus, si in electis singulis bona illius perstringendo numeremus. Haec namque per Abel et electa Deo munera, obtulit, et fratris gladium non reluctando toleravit . Haec Enoch et inter homines vivere spiritaliter docuit, et ad sublimem vitam ab hominibus etiam corporaliter abstraxit . Haec Noe, despectis omnibus solum Deo placabilem ostendit, atque in arcae fabricam studio longi laboris exercuit, et mundo superstitem pio opere exercendo servavit . Haec per Sem et Iaphet humiliter verenda patris erubuit, et superiecto dorsis pallio, quae non videbat abscondit . Haec Abrahae dextram quia ad mortem filii obediendo extulit, hunc prolis innumerae, gentium patrem fecit . Haec Isaac mentem, quia semper ad munditiam tenuit, caligantibus aetate oculis, ad videnda longe post ventura dilatavit . Haec Iacob compulit et amissum bonum filium medullitus gemere, et pravorum filiorum praesentiam sub aequanimitate tolerare . Haec Ioseph docuit a fratribus venundatum, et libertate animi infracta servitium perpeti, et eisdem post fratribus mente non elata principari . Haec Moysen, delinquente populo, et usque ad petitionem mortis in precibus stravit, et usque ad interfectionem populi per zeli studium erexit, ut et pro pereunte plebe sese morti obiiceret, et contra peccantem protinus vice Domini irascentis saeviret . Haec Phinees brachium in ultionem peccantium erexit, ut arrepto gladio, coeuntes transfigeret, et iram Domini iratus placaret . Haec Iesum exploratorem docuit, ut et prius contra falsiloquos cives veritatem verbo defenderet, et hanc postmodum gladio contra hostes allegaret . Haec Samuel et in principatu humilem praebuit, et integrum in deiectione servavit, qui cum persequentem se plebem diligeret, ipse sibi testimonio exstitit, quia culmen ex quo deiectus est non amavit . Haec David ante iniquum regem et humilitate commovit ad fugam, et pietate replevit ad veniam; qui persecutorem suum et timendo fugit ut dominum, et tamen cum potestatem feriendi reperit, non agnovit inimicum . Haec Nathan et contra peccantem regem in auctoritatem liberae increpationis sustulit, et cum regis culpa deesset, in petitione humiliter stravit . Haec per Isaiam nuditatem carnis in praedicatione non erubuit, et subducto carnali velamine, superna mysteria penetravit . Haec Eliam, quia fervoris zelo vivere spiritaliter docuit, ad vitam quoque et corporaliter abstraxit . Haec Elisaeum, quia magistrum diligere simpliciter instituit, magistri spiritu dupliciter implevit . Per hanc Ieremias ne in Aegyptum populus descenderet restitit; sed tamen et inobedientes diligens, quo descendi prohibuit, et ipse descendit . Haec Ezechielem, quia prius a terrenis desideriis sustulit, post per cincinnum capitis in aere libravit . Haec in Daniele, quia a regiis dapibus gulam compescuit, ei et esurientium ora leonum clausit , Haec tribus pueris, quia in tranquillitate positis incendia vitiorum subdidit, tribulationis tempore et flammas in fornace temperavit . Haec in Petro et minis terrentium principum fortiter restitit, et in circumcisione submovenda minorum verba humiliter audivit. Haec in Paulo et manus persequentium humiliter pertulit, et tamen in circumcisionis negotio longe se imparis prioris sensum audenter increpavit . Multiplex ergo ista lex Dei est, quae singulis rerum articulis non permutata congruit, et causis se variantibus non variata coniungit.