monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 6, 4
Sed haec eadem lex multiplex dicitur, quia studiosa sollicitudine charitas ad cuncta virtutum facta dilatatur. Quae a duobus quidem praeceptis incipit, sed se ad innumera extendit. Huius namque legis initium dilectio Dei est ac dilectio proximi. Sed Dei dilectio per tria distinguitur, quia ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota fortitudine diligi conditor iubetur. Qua in re notandum est quod divinus sermo cum Deum diligi praecipit, non solum narrat ex quo, sed etiam informat ex quanto, cum subiungit ex toto, ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quemdam iustum dicitur: Quod ab alio tibi odis fieri, vide ne tu alteri facias . Et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis . Quibus duobus scilicet utriusque Testamenti mandatis, per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, ut malum quod pati non vult quisque non faciens; cesset a nocendi opere; et rursum bonum quod sibi fieri appetit, impendens, erga utilitatem se proximi exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur, ne vel ad inferenda quae non debet desideriis inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quae debet otio resoluta torpescat. Nam cum cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero ipsa tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum deiiciens exaltet; ne ambitio cogitationem laniet, cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet; ne cor luxuria polluat, et subiectum desideriis per illicita corrumpat; ne ira exasperet, et usque ad proferendam contumeliam inflammet; ne invidia mordeat, et alienis felicitatibus aemula, sua se face consumat; ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectationis extendat; ne odium malitia excitet, et os usque ad iaculum maledictionis irritet. Rursum cum cogitat ut ea alteri faciat quae ipsa sibi fieri ab altero exspectat, pensat nimirum ut malis bona, et bonis meliora respondeat; ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat; ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat; ut discordes pace uniat, et concordes ad concupiscentiam verae pacis accingat; ut indigentibus necessaria tribuat; ut errantibus viam rectitudinis ostendat; ut afflictos verbo et compassione mulceat; ut accensos in huius mundi desideriis increpatione restinguat; ut minas potentum ratiocinatione mitiget; ut oppressorum angustias quanta praevalet ope levet; ut foris resistentibus opponat patientiam; ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a iustitiae studio non enervet; sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat; ut ingratos beneficiis ad amorem provocet; ut gratos quosque ministeriis in amore servet; ut proximorum mala cum corrigere non valet, taceat, utque cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat; ut sic ea quae tacet toleret, ne tamen in anima virus doloris occultet; ut sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a iure rectitudinis excedat; ut cuncta proximis quae praevalet impendat, sed haec impendendo non tumeat; ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat; ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis attendat; ne cum terrena largitur, suam plus quam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris hilaritatis lumen tristitia obscuret.