monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 6, 3
Quae nimirum secreta eius sapientiae pauci valent inquirere, sed nullus invenire, quia quod super nos de nobis ad immortali sapientia non iniuste disponitur, iustum profecto est ut a nobis adhuc mortalibus ignoretur. Sed haec ipsa sapientiae illius secreta conspicere utcunque iam incomprehensibilitatis eius est potentiam videre, quia etsi in ipsa consiliorum eius inquisitione deficimus, deficiendo tamen verius discimus quem timeamus. Ad haec se Paulus sapientiae illius secreta tetenderat, cum dicebat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensus Domini? vel quis consiliarius eius fuit ? Qui superius etiam ex ipsa inquisitione lassescens, sed tamen ad cognitionem infirmitatis propriae lassescendo proficiens, praemittit dicens: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic ? Qui igitur ad occulta Dei pertingere non valens ad infirmitatis suae cognitionem rediit, atque ad eruditionem se propriam deficiendo revocavit, ut ita dicam, secreta sapientiae non inveniens invenit, quia cum ad superna consilia requirenda lassesceret, didicit ut humilius timeret; et quem sua infirmitas a cognitione intima repulit, hunc ei verius humilitas iunxit. Sophar itaque et per scientiae studium peritus, et per audaciam tumidae locutionis ignarus, quia ipse gravitatem non habet, meliori optat quod habet, dicens: Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae! Qui eam quoque, qua se super amicum pollere aestimat, optando sapientiam ostentat, cum protinus subdit: Et quod multiplex sit lex eius. Quid hoc loco Dei lex accipi nisi charitas debet, per quam semper in mente legitur praecepta vitae qualiter in actione teneantur? De hac etenim lege Veritatis voce dicitur: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem . De hac Paulus ait: Plenitudo legis, dilectio . De hac iterum dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi . Lex etenim Christi quid congruentius intelligi quam charitas potest, quam tunc vere perficimus cum fraterna onera ex amore toleramus.