monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 6, 2
Publica sapientiae supernae sunt opera, cum omnipotens Deus regit quos creat, perficit bona quae inchoat, et aspirando adiuvat quos visitationis suae lumine illustrat. Cunctis etenim liquet quia quos gratis condidit benigne disponit. Et cum spiritalia dona largitur, ipse perficit quod ipse ex munere suae benignitatis inchoavit. Secreta vero sapientiae supernae sunt opera cum Deus quos creavit deserit; cum bona quae praeveniendo coeperat; nequaquam prosequendo consummat; cum claritate nos suae illustrationis illuminat, et tamen, permissis carnis tentationibus, tenebris caecitatis pulsat; cum dona quae contulit minime custodit; cum et mentis nostrae ad se desideria excitat, et tamen occulto iudicio difficultate nos nostrae imbecillitatis angustat.