monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 66, 7
Sed plerumque se ad viam rectitudinis animus accingit, torporem discutit; tantoque in coelestibus desiderio rapitur, ut pene nil ex eo inferius remansisse videatur. Et tamen cum ad carnis curam reducitur, sine qua praesentis vitae via nullo modo expletur, ita hunc inferius depressum tenet, ac si adhuc de summis nulla contigisset. Auditis verbis coelestis oraculi, in amorem patriae coelestis erigitur; sed resurgente praesentis vitae studio, sub terrenae curae aggere sepelitur; atque in terra cordis nequaquam supernae spei semen proficit, quia cogitationis infimae spina densescit. Quam videlicet spinam per semetipsam Veritas manu sanctae exhortationis eradicat, dicens: Nolite solliciti esse in crastinum . Contra hanc quoque per Paulum dicitur: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis . Sed in his nimirum ducis ac militis verbis agnoscimus quia tunc ab ea mortifero vulnere animus pungitur, cum in ea mensurae aequitas non tenetur.