monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.91 r > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 66, 6
Ecce quae maneat damnatos poena cognovimus; et instruente nos sacro eloquio, quantus in damnatione ignis, quanta in igne obscuritas, quantusque in obscuritate pavor sit, nullatenus ambigimus. Sed quid prodest ista praenosse, si non contingat evadere? Tota ergo intentione curandum est ut, cum vacationis tempus accipimus, bene vivendi studio, malorum ultricia tormenta fugiamus. Hinc quippe per Salomonem dicitur: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas . Hinc Isaias ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est . Hinc Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis . Hinc rursum ait: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes .